# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_058_058

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_058_058

Iul. Aut si forte (quoniam aliter dogma tuum stare non potest) Adam ex se concepisse et peperisse responderis; Apostolum quidem non hoc sensisse nulli dubium; tu vero, quid sexui tuo volueris evenire, monstrabis. Aug. Non expavescis quod scriptum est: Neque maledici regnum Dei possidebunt 77 ? Neque enim tam foeda convicia nihil te adiuvantia, nisi maledicendi libidine loquereris. Hoc quoque contra vestram impietatem valet.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
