Latin
Book 2
Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_059_059
Not analysed yet
Iul. Verum haec omissa faciamus, et illud, quod a vobis apparet posse in hoc loco referri, rationis viribus deteramus. Si ergo dixeris, scriptum esse de hac commixtione, quod fiant duo in carne una, et secundum hunc modum, Apostolum per unum hominem 78 dixisse, ut adhaerentia sibi generantium membra signaret; respondebo hoc quoque contra vestram impietatem valere. Non enim dictum est: Erunt duo homines in uno homine; sed: Erunt duo in carne una 79 ; quo unitionis nomine voluptas illa coeuntium et libido, quae sensum afficiens membra consternat ac, sicut ille prudens intellexit, unam carnem gestit efficere, a Deo instituta et corporibus ante peccatum doceretur inserta. Aug. Si ut essent duo in carne una, facere nisi libido non posset (quam susceptam tuam talem prorsus, qualis nunc a te et laudatur et expugnatur, quam pudendam confiteris et sine pudore sic diligis, audes etiam paradisi possessione dotare); nullo modo etiam in Christo et in Ecclesia posset intellegi: Erunt duo in carne una . Neque enim tam longe exorbitas a veritatis via, ut etiam coniunctioni Christi et Ecclesiae, hanc audeas importare libidinem. Porro, si possunt sine ista esse duo in carne una Christus et Ecclesia, potuerunt etiam vir et uxor, si nemo peccasset, non pudenda libidine, de qua erubescit et qui eam laudare non erubescit, sed merito laudanda caritate coniungi, et filiorum procreandorum causa esse duo in carne una. Unde Dominus cum dicit: Igitur iam non sunt duo, sed una caro 80 ; non utique dicit: Non sunt duae, sed una caro. Quid ergo non sunt duo, nisi homines? Sicut Christus et Ecclesia simul non duo Christi, sed unus est Christus; unde et nobis dictum est: Ergo Abrahae semen estis 81 ; cum de illo dictum sit Abraham: Et semini tuo, quod est Christus 82 . Verecundia?