# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_064_064

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_064_064

Iul. Quantum igitur inter te et Paulum distet, intende. Ille dicit: Per unum hominem 94 , tu: Per duos, id est, per generationem. Ille pronuntiat, in primo homine et peccatum et mortem fuisse, ad posteros vero solam transisse mortem; tu contra asseris, et peccatum ad omnes et interitum cucurrisse. Aug. Iam responsum est: relegant qui volunt, quae supra diximus, ne superfluo eadem iterum iterumque repetamus. Impudenter sub umbra Pauli delitescis.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
