# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_065_065

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_065_065

Iul. Impudenter igitur sub umbra eius nominis delitescis, cum nimis diversa contrariaque dicatis. Ille enim arguit opus hominum, tu opus Dei; ille studia delinquentium, tu innocentiam vitamque nascentium; ille voluntatem hominum, tu naturam. Aug. Superius ad omnia ista responsum est; unde iam te irridet qui meminit; qui vero non meminit, si illa relegerit, profecto ista tua vana cum irriserit, te dolebit. Mors aeterna intravit in mundum cum peccato.

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
