# Contra Secundam Iuliani Responsionem 2.JL_002_066_066

Augustine, Contra Secundam Iuliani Responsionem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundam-iuliani-responsionem/2.JL_002_066_066

Iul. Intravit igitur, secundum Apostolum, per unum hominem peccatum in hunc mundum et per peccatum mors, quoniam illum et reum et damnationi mortis perpetuae destinatum mundus aspexit. In omnes autem homines mors pertransiit, quia una forma iudicii praevaricatores quosque etiam reliquae comprehendit aetatis; quae tamen mors nec in sanctos nec in innocentes ullos saevire permittitur, sed in eos pervadit, quos praevaricationem viderit aemulatos 95 . Aug. Hoc loqueris, quod obiectum est haeresiarchae vestro Pelagio in episcopali iudicio Palaestino, quod ita factus fuerit Adam ut, sive peccaret sive non peccaret, moriturus esset. Hanc enim mortem, qua omnes morimur, de qua dictum est: A muliere initium factum est peccati et propter illam omnes morimur 96 , non vis ex peccato in omnes fecisse originaliter transitum, ne cogaris fateri simul etiam originaliter transisse peccatum; sentis quippe, quam iniquum sit sine merito transisse supplicium. Verumtamen tam catholicum est, quod expugnare conaris, ut hoc ille, cui sicut dixi, obiectum est, nisi damnasset, profecto ex illo iudicio damnatus exisset. Mors ergo et ista, qua spiritus a corpore separatur, et illa, quae dicitur secunda, qua spiritus cum corpore cruciabitur, quantum attinet ad meritum generis humani, in omnes homines pertransiit; sed gratia Dei per eum, qui venit, ut moriendo regnum mortis auferret, ea resurrectione, cuius in illo praecessit exemplum, mortem regnare non sivit. Hoc tenet catholica fides, hoc tenent iudices, quos Pelagius formidavit, hoc non tenent haeretici, quos Pelagius seminavit. Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page

---

Augustine, CONTRA SECUNDAM IULIANI RESPONSIONEM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
