Latin
10.1 to 10.13
Augustine, Contra Secundinum 10.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
At enim ait apostolus: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, qui ad amorem proprii fastus et honoris uoluntate inpia declinando animis piis reditum inuideant. sed hoc interest inter uestram opinionem et nostram fidem, quia uos eosdem principes ex sua propria quadam natura . exortos, quam deus nec genuerit nec fecerit, sed habuerit aeterna uicinitate contiguam, aduersus deum belligerasse arbitramini eique intulisse ante commixtionem boni et mali magnum primo necessitatis malum, quod illis substantiam suam adfligendam perturbandamque, in errore commutandam atque obliuione sui penitus demergendam commiscere cogeretur, ut liberatore. correctore, emendatore. praeceptore indigeret —quod cernis quam stulte fabuloseque dicatur, quanto scelere inpietatis obstringat —nobis autem per christianam fidem persuasum est non esse contrarium deo, qui summe est, nisi quod omnino non est; quicquid autem aliquo modo est, ab illo, qui summe est, habere, ut quoquo modo sit, atque in suo genere bonum esse, sed alia magis esse, alia minus . atque ita omnia bona, quae a conditore deo facta sunt, certis ac distributis gradibus ordinata partim locorum interuallis ae sedibus, sicut omnia corporalia, partim meritis naturalibus, sicut anima praeponitur corpori, partim meritis praemiorum atque poenarum, sicut anima uel adtollitur ad quietem uel doloribus subditur. ac per hoc illi principes, contra quos habere nos conlucationem dicit apostolus, poenam peccatorum suorum priores patiuntur, ut noceant. nullus enim inuidus, ut alterum laedat, non sibi prior ipse tormento est. nocent autem infirmioribus fortiores; nam nullus alterum superat, nisi quo est potentior. sed tamen ipsi infirmiores sunt principes iniqui, quam si in statu pristino atque iustitia permanerent. interest autem, unde sit quisque alio fortior: utrum corpore, ut equi hominibus, an animae natura, ut rationale inrationali, an adfectione animi, ut iustus iniusto, an ordine potestatis, ut imperator milite aut prouinciali.