Latin
10.32 to 10.41
Augustine, Contra Secundinum 10.32-41
Unproofread scanNot analysed yet
si autem spiritus eius, qui suscitauit legum Christum ex mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Iesum Christum ex mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. animus igitur mortalem propter subplicium peccati carnem gerens, si commutatus in melius, non secundum mortalem carnem uixeris, et ipsam in melius commutat et inmortale corpus habere merebitur; sed hoc in fine, quo nouissima inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, non fabuloso illo globo uestro, sed ea mutatione, de qua dicit: omnes resurgemus, sed non omnes inmutabimur. cum enim. expressisset dicens: et mortui resurgent incorrupti et. nos inmutabimur, tunc contexendo subiunxit ostendens, qualem diceret inmutationem, et ait: oportet enim corruptibile hoc induere in corruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. quaestionem quippe tractabat de corpore resurgentium, quam sic posuerat: sed dicet aliquis: quomodo resurgent mortui? quo autem corpore uenient? lege itaque totum ipsum locum pia cura intentus, non pertinaci contentione turbatus et ingenium tuum deo adiuuante nullo explanatore desiderato nihil aliud quam id, quod dico. reperies: et tunc ad illud, quod tractare institueramus, animum reuoca et uide iam, si potes, non hoc me dicere, quod iusti contra nihil pugnant, sed contra eas substantias, quae defecerunt non stando in ueritate.