Latin
19.1 to 19.30
Augustine, Contra Secundinum 19.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
At enim unde est malum factum, quod peccatum uocatur, si nulla est mali natura? dic mihi, unde sit illa consensio mala in ea natura, quam bonam esse concedis et prae- . dicas. quicquid enim patitur. ut consentiat malo, non utique pateretur, nisi pati posset. quaero ergo, unde habeat ipsum . -pati posse; melior enim esset, si non haberet. non ergo natura summi boni, qua posset esse aliquid melius. deinde si habet . io potestate uel consentire uel non consentire, non ergo uicta consentit. quaero itaque, unde habeat istam consensionem malam nulla contraria cogente natura. si autem cogitur consentire, ita ut aut non sit in eius potestate aliter facere, non ergo, ut dicebas, uoluntate peccat, quando non uoluntate consentit. sed ego adhuc quaero. unde in illa sit posse decipi; si decipitur. antequam enim deciperetur. nisi esset in ea. ut hoc pati posset, numquani utique pateretur. quamquam nullo modo nisi uoluntate consentit: si autem cogitur, cedere potius quam consentire dicenda est. sed quolibet nomine istud appelles. quaero abs te acuto et sollerti uiro et tuo Romano. ut gloriaris, ingenio, unde habeat ista boni natura pati posse, quod patitur, ut consentiat malo. sicut enim in ligno. antequam frangatur, inest fragilitas, quae nisi inesset, frangi omnino non posset, nec ideo non est fragile lignum, si nullus fractor accedat: sic quaero, in ista natura unde sit quaedam uel fragilitas uel flexibilitas. antequam ad malam consensionem uel ui frangatur uel suasione flectatur. aut si mali uicinitate iam fragilitas erat, sicut solent corpora uicinae paludis exhalatione corrumpi, iam ergo corruptibilis erat, si potuit eam uicinitatis illius contagio pestilentiosa corrumpere. quaero igitur unde illa corruptibilitas. . Quaeso, adtende, quid loquar, et cede perspicuae ueritati . non enim quaero, unde corruptio —respendebis enim "a corruptore" eundemque corruptorem nescio quem principem gentis tenebrarum esse contendes, ut etiam fabulosis tegminibus inuolutum euoluere ac tenere uix possit —sed quaero, unde corruptibilitas, etiam antequam corruptor accederet: quae nisi esset.