Latin
19.56 to 19.69
Augustine, Contra Secundinum 19.56-69
Unproofread scanNot analysed yet
congruis ordinata. uerum in his rationalis creatura, cum creatori. hoc est factori et institutori suo deo dilectionis oboedientia cohaeret, naturam suam in illius aeternitate. ueritate. caritate custodit; cum uero eum contumaci inoboedientia de serit, per suum liberum arbitrium peccatis se inuoluit, per illius autem iustum iudicium subplicio misera efficitur: et hoc est totum malum. partim quod iniuste facit, partim quod iuste patitur. hoc tu a me non quaeras, unde sit, cum tibi iam ipse responderis, qui dixisti, quod cum se ipsam cognouerit anima. si malo consenserit, uoluntate sua peccat. *ecce unde est malum, a propria scilicet uoluntate. non autem ista natura, sed culpa est, ac per hoc etiam contraria. naturae, cui utique nocet priuando eam bono, quo beata esse posset. si peccare noluisset. hanc tu peccati uoluntatem moueri non putas in anima nisi ex alio malo, quod credis esse naturam, quam non fecerit deus, eamque animam naturam dei esse contendis; ac per hoc ista mali nescio qua natura, si hanc in anima peccati suadendo facit, in peccatum uictus deicitur deus.