# Contra Secundinum 3.1-28

Augustine, Contra Secundinum, 3.1 to 3.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-secundinum/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-secundinum/3.1

Nec alia documenta tibi proferam. quibus Manichaei error adparet, quam ex epistula tua. scribis habere te et agere gratias ineffabili ac sacratissimae maiestati eiusque primogenito, omnium luminum regi, lesu Christo. dic mihi quorum luminum sit rex Iesus Christus? eorumne, quae fecit, an eorum. quae genuit? nos enim dicimus deum patrem genuisse filium aequalem sibi, creasse autem per eum, hoc est condidisse ac fecisse creaturam inferiorem, quae utique non est, quod est ille, qui fecit et per quem fecit. itaque quoniam per eum fecit saecula, recte ab apostolo dictus est rex saeculorum, tamquam superior inferiorum et regendi potens, regens ea, quae regimine indigeant. tu autem cum legum Christum regem luminum appellas. si genuit ea, cur non sunt aequalia generanti ? si autem dicis. aequalia, quomodo rex eorum est, cum regem necesse sit regere nec ullo pacto fieri possit. ut sint ea, quae reguntur, ei, a quo reguntur, aequalia? quodsi non genuit, sed fecit haec lumina, quaero unde fecerit. si de se ipso propagauit, cur ergo inferiora sunt? cur degenerauerunt ? si autem non de se ipso. dic unde ? an forte nec fecit nec genuit lumina quibus regnat? habent ergo originem propriam atque naturam, sed profecto inualidiorem, ut a potentiore uicino uel patiantur se regi uel cupiant. monne cognoscis, si ita est, excepta gente tenebrarum iam duas esse naturas, alteram alterius egere auxilio. sed neutram ex alterius pendere principio ? hanc profecto opinionem tu repudiabis, quoniam Manichaeo maxime aduersa est, qui non duas naturas, regem luminum et lumina, quae reguntur, sed duas naturas. regnum luminum et regnum tenebrarum, persuadere conatur. refugies igitur ad id, ut genita dicas haec lumina . ubi cum quaesiero, cur infirmiora sint. contendere fortasse temptabis aequalia. sed cum retulero: quae causa est, ut regantur?

---

Augustine, Contra Secundinum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031/stoa0040.stoa031.opp-lat1.xml.
