Latin
5.11 to 5.19
Augustine, Contra Secundinum 5.11-19
Unproofread scanNot analysed yet
uocauit uos per euangelium nostrum in adoptionem gloriae domini nostri Iesu Christi et si qua talia recordanti uel legenti occurrerint. aliud est enim per patris excellentiam esse unicum filium dei, aliud per misericordem gratiam accipere potestatem filios dei fieri credentes in eum. dedit eis, inquit, potestatem filios dei fieri. non ergo erant natura, cum potestatem ut fierent acceperunt credendo in ipsum, cui unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ut apud se unigenitum, ad nos primogenitum faceret. ex illo igitur, quod unigenitus est, non ex carne, non exsanguine, non ex uoluntate uiri neque ex uoluntate carnis, sed ex deo natus est; ex illo autem, quod primogenitus in ecclesia fratribus factus est, uerbum caro factum est et habitauit in nobis. nos quoque, in quantum naturaliter filii irae fuimus, hoc est uindictae filii uinculo mortalitatis obstricti, quamuis illo creante atque instituente, qui procul dubio a summis usque ad ima omnia in mensura et numero et pondere disponit et format. tamen ex carne et sanguine et ex uoluntate carnis nati sumus; in quantum autem accepimus potestatem filii dei fieri, nec nos ex carne et sanguine aut ex uoluntate uiri aut ex uoluntate carnis, sed ex deo, non quidem coaequante natura, sed adoptante gratia nascimur.