# Contra Sermonem Arianorum 12.112-135

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, 12.112 to 12.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/12.112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/12.112

VI, 38). Ipse et voluntate Patris triginta annorum baptizatus, voce et testimonio Patris manifestatus (Luc. III, 21-23), voluntate et precepto Patris Evangelium regni cælorum prædicabat, sicut ipse ait, < Et alii. civitatibus oportet me Evangelium prædicare; in hoc enim missus sum » (Id. iv, 43); et, i Ipse mihi mandatum dedit quid dicam, auc quid loquar » (Joan. in, 49). Et sic voluntate et præcepto Putris ad passionem et morlem properavit, sicut ipse ait: « Pater, transeat a me calix iste; non tamen quod ego volo, sed quod tu via v (Matth. x xv i, 39, 59). Et Apostolo asserente et dicente: < Obediens, » inquit, « factus Patri usque ad mortem, mortem autem crucis » ( Philpp. II, 8). His testimoniis sanctaruin Scripturarum quid persuadere conantur, nisi propterea Patris et Filii diversas esse naturas, quia obediens Patri ostenditur Filius? Quod tamen de hominibus non utique dicerent: ncque enim si homo filius homini patri suo sit obediens, ideo amborum diversa natura est. CAPUT VII. — Quanquam et hoc ipsum quod dicit Jesus, Descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. vi, 38); ad illud referatur quod homo primus Adam (de quo dicit Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt [ Rom. V 12] ), faciendo voluntatem suain, non ejus a quo factus est, universum genus humanum propagine vitiita culpae et paene fecit obnoxium. Unde a contrario, per quem liberandi fueramus, non fecit voluntatem suam, sed ejus a quo missus est. Ita qnippe hoc loco dicitur voluntas sua, ut intelligatur esse propria contra voluntatem Dei. Neque enim cum obedimus Deo, eaque obedicnlia dicimur ejus facere vo'unlatem, nolentes id facimus, scd volentes, ac per hoc si volentes id facimus, quomodo voluntatem nostram non facimus, nisi quia illa dicitur voluntas, nostra, quando Scriptura ita loquitur, quæ iutelligitur esso propria contra voluntatem Dei?

---

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa030a/stoa0040.stoa030a.opp-lat1.xml.
