Latin
12.313 to 12.330
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 12.313-330
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si Filius Dei per hoc quod filius hominis est, desceudit de carlo; ergo per hoc quod Verbum est, per ipsum jnbetur ut descendat de cœlo. Nam si non prr ipsum Pater jubet, non ergo Pater per suum Verbum jubet: aut aliud crit Verbum per quod jubeatur unico Verbo. Et miror si jam illud unicum erit, si et a liud erit. Factæ sunt quidem Patris ad Filium quædam etiam temporaliter voces, sicut de nube sonuit, Tues Filius meus dilectus (Matth. III, 17): non tamen ut Filius unigenitus per illas aliquid disreret; sed Iii potius quos ita oportebat audire. Ac per hoc et am ille transeuntium verborum sonus non siue Fili' factus est Filio: alioquin non omnia per ipsum facia suut. Scd numquid, cum juhebitur ut descendat dc cœlo, tatibus sonis ct vocibus opus ert, quibus Filius paternam noverit voluntatem? Absit hoc credere. Quidquid ergo illud eri. quod fieri oportebit ad Filium, non facict Pater nisi per eumdem Filium. Ad ipsum scilicet, quia Filius hominis cst et factus est inter omnia. Per ipsum autem, qnia Filius Dei est et Ier illum fiunt a Patre omnia. Si autem quod dictum esi, In jussu in voce archangeli; ipsius archangeli jussum volunt intelligi, sicut verba ipsa videntur sonare: quid cis restat, nisi ut Angelis etiam minorem dicant unigenitum Filium, quorum jussis obedirc perhibetur, si jubente minor est cui jubetur? Quamvis quod dictum est, In jussu, in voce archangeli, possit ctiam sic intelligi, ut ipsa vox archangeli jussu ici fieri accipiatur, id est, ut angelus qui tuba Dei esse intelligendus est, a Domino Deo jubeatur emittere vocem suam, quod inferiori creaturae necessarium erit audire, cum Filius Dei descendet de coelo. Ipsa cst enim tuba de qua dicit alio loco: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti EI Cor.