# Contra Sermonem Arianorum 12.331-352

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, 12.331 to 12.352. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/12.331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/12.331

xv, 52). CAPUT XIV. — Dixit ergo Filius, Sicut audio, judico (Joan.v, 50): sive cx humana subjectione, quia et Filius hominis est; sive secundum illam incommutabilem simplicemque naturam, quæ sic est Filii, ut tamen ci de Patre sit: in qua natura non est aliud audire, aliud videre, aliud esse; sed quod est esse, hoc audirc, hoc videre. Unde ab illo ei est audire ct videre, a quo illi est ipsum esse. Nam ct illud quod alibi ait, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facienlem, multo est ad intelligendum diflicilius qnam hoc quod isti posucrunt, ubi dixit, Sicut audio, judico. Si enim non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quomodo poterit judicare, si Patrem non viderit judicantem? Sed Pater non judicat quemquam; omne quippe judicium dedit Filio. Judicat ergo Filius, accepto, a Patre, non aliquo, sed omni judicio; quamvis Patrem non vidcat judicantem, quia ille neminem judicat. Quomodo igitur non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Putrem facientem, cum judicet, nec Patrem videat judicantem? Non enim ait, Non potest. Filius a se facere quidquam, nisi quod audierit Patrem jubentem; sed, quod viderit Patrem facientem. In ista intendant, ista cogitent, ista cons!derent; et corum quodam modo, quantum fieri potest, excarnetur intentio, qui carnalibus cogitationibus moliuntur unam Trinitatis eamdemque naturam et substantiarum separare distantia I, et potestatum gradibus ordiuare. Idco cnim dictum est, quod non faciat aliquid Filius a se, quia non eat a se: et ideo quidquid facit, Patrem vidct facicutem; quia videt ex ipso faciendi se habcre poicniiam, ex quo se videt existendi habere naturam. Et quod ait, se non posse, non deficientis est, sed in eo quod de Patre natus est permanentis: tamque laudabile est omnipotentem Don posse mutari, quam laudabile est quod omnipolens non potest mori.

---

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa030a/stoa0040.stoa030a.opp-lat1.xml.
