# Contra Sermonem Arianorum 12.353-374

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, 12.353 to 12.374. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/12.353
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/12.353

Posset enim Filius facere quod non vidisset Patrem facientem, si posset faccre quod per illum non facit Pater: huc cst, si posset peceare, neque naturae immutabiliter bonæ, quæ a Patre genita esi, convenire. Hoc autem quia non potest, non deficienter non potest, sed potenter. CAPUT XV. — Eadem namque sunt opera Patrii et Filii, non quod Filius sit idem ipse qui Pater est; sud quia nullum opus est Filii, quod non per eum Pater facit; nec ullum Patris, quod non per Filium simul facientem facit. Quæcumque enim Pater facit, hæc eadem Filius similiter facit (Joan. v, 19, 22). Evangelica cst ct ista sententia, Filii ipsius consequenler ore prolata. Non sunt ergo alia Filii. ct alia Patris opera, sed hæc eadem: nec dissimiliter liunl a Filio, sed similiter. Cum aulem non alia similia, sed hæc eadem fiant a Filio quae fiunt a Patre; quid cst, similiter, nisi non dissimili facilitate 1, non dissimili potestate? Si enim hæc eadem quidem ambo faciunt, sed alter altero facilius et potentius, non utique similiter ea facit Filius. Cum vero et hæc eadem et similiter, profecto nee alia sunt Filii quam Patris opera, nec operantium est diversa potentia. Nee utique sine Spiritu sancto: neque enim a faciendis amborum operibus ullo modo amborum separabitur Spiritus. Miro itaque eodemque utiquc divino modo ab omnibus fiunt opera omnium, ab omnibus etiam singulorum. Nam omnium opera sunt cælum ct terra omnisque creatura. De Filio quippe dictum cst: Omnia per ipsum facta sunt (Id. I, 3). Quis autem ab Spiritu sancto audeat alienare opera quarumlibet creaturarum, quem cernit operari dona sanctorum, de quibus scriptum est: Omnia autem hæc operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11)?

---

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa030a/stoa0040.stoa030a.opp-lat1.xml.
