# Contra Sermonem Arianorum 12.375-395

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, 12.375 to 12.395. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/12.375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/12.375

Postremo, cum sit Christus Dominus omnium (Id. VIII, 6) et super omnia Deus benedictus in sæcula (Rom. IX, 5); quid ex omnibus negari potest eliam Spiritus sancti opus, qui est ipsum Christum in utero virginis operatus? Cum enim angelo futurum partum sibi nuntianti virgo dixisset, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco; responsum accepit, Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. i, 34, 55). Singulorum autem opera dicuntur, quae ad unamquamque eorum manifestantur pertinere personam. Sicut natus ex virgine non nisi Filius (Matth. I, 20-25): et vox de nube, Tu es Filius meus dilectus, ad solius personam pertinet Patris: et specie corporali, sicut columba, solus apparuit Spiritus sanctus (ld. IU, 16, 17). Tamen et illam carnem solius Filii, et illam vocem solius Patris, et illam speciem solius Spiritus sancti, universa Trinitas operata cst: non quod invalidus sit unusquisque eorum, siue aliis quod operatur implere; sed non potest operatio esso divisa, ubi non solum æqualis est, verum etiam indiscreta natura: ila ut cum tres sint, ct corum singulus quisque Deus sit, tres tamen dii non sint. Nam et Pater Deus est, et Filius Deus est, ct Spiritus sanctus Deus est; nec Filius idem qui Pater cst, nec idem Spiritus sanctus qui aut Pater nul Filius; sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, it amborum Spiritus nunquam cuiquam corum ant Pa!er aut Filus, sed semper utriusque Spiritus: universa tamen Trinitas unus est Deus. Quis inque neget, non Patrem, non Spiritum sancium, sed Filium ambulasso stiper aquas (Matth. XIV, 25)? Solius enim Filii I caro est, cujus carnis illi pedes aquis impositi et per aquas ducti sunt. Absit autem ut hoc sine Patre fecisse credatur; cum de suis operibus universaliter dicat, Pater autem in me manens facil opera sua (Joan.

---

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa030a/stoa0040.stoa030a.opp-lat1.xml.
