# Contra Sermonem Arianorum 12.396-419

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, 12.396 to 12.419. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/12.396
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/12.396

XIV, 10): aut sine Spiritu sancto; cum similiter opus sit l'ilii, quod ejiciebat dæmonia. Illius quippe carnis ad solum Filium pertinentis lingua ent, qua hnperabatur dæmonibus ut exirent: et tamen dicit, In Spiritu sancto ejicio dæmonia (Matth xu, 28). Item quis nisi solus Filius resurrexit? Quia solus mori potuit, qui carnem habuit: et tamcn ab hoc opere, quo solus Filius resurrexit, non crat Pater alienus, de quo scriptum est, Qui suscituvit a mortuis Jesum ( Galat. I, 1). An futtc se ipso non suscitavit? Et ubi e I quod ait, Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud (Joan. u, 19); et quod potestatem se habere dicit ponendi et iterum sumendi animam suam (Id. x, 18)? Quis autem ita desipiat, ut putct Spiritum sanctum resurrectionem hominis Christi non cooperatum, cum ipsum hominem Christum fuerit operatus? CAPUT XVI. — Est in homine simile quiddam, quamvis nequaquam illius Trinitatis, quas Deus cst, excellentiæ comparandum: ille enim Deus est, ista creatura: habet tamen aliquid ct ista, ubi qualicunique modo id quod de ilia ineffabili Dei natura dicitur, po sit intelligi. Neque enim frustra non est dictum, Faciamus hominem ad imaginem tuam, tauquam Pater Filio loqueretur; aut, ad imaginem meam: sed dictum cst, ad imaginem nostram (Gen. I, 26). Quod cx persona ipsius Trinitatis rectissime accipitur. Tria ita'lue ista in hominis anima cogitemus, memoriam, intelligentiam, voluntatem: ab bis tribus fit omne quod facimus. Et cum tria ista bene recteque sese habent, bonum et rectum est omne quod facimus; si nec memoriam decipiat oblivio, nec error intelligentiam, nec iniquitas volutatem. Ad Dei quippe imaginem sic reformamur. Omne igitur opus nostrum ab his tribus fil: nihil enim agimus, quod non hæc tria simul agant. Deinde cum de singulis loquimur, etiam quod ad singula pertinet ab omnibus agitur.

---

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa030a/stoa0040.stoa030a.opp-lat1.xml.
