Latin
12.420 to 12.438
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 12.420-438
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim sermonem quem de sola memoria facimus, memoria sola facit: sed intelligentia. voluntasque cooperantur eum, quamvis ad sohnn memoriam pertinentem. H ic vi de duobus cæteris viderc facillimum est. Nam quidquid de se ipsa intelligentia loquitur, sine memoria et voluntate nun loquitur: et quidquid de se ipsa voluntas dicit aut scribit, siue intelligentia memeriaque non tacit. Qua-,tenus tenus sint autem ista similia, et rursus quantum dissimilia illi incommutabili Trinitati, quae Deus est, longum est enucleatissime disputare Sed ideo tantum hoc commemorandum putavi, ut etiam de ipsa creatura aliquid adhiberem: unde isli, si possunt, intelligant quam non sit absurdum quod de Patre et Filio et Spiritu sancto dicimus. inseparabdia fieri ab omnibus opera, non solum ad omnes, verum etiam ad singules pertinentia. CAPUT XVII. —Sicut audit ergo Filius, judicat sive quia et filius hominis est; eive quia non de se ipso est, sed Verbum Patris est. Quod enim nubis est, cum audimus, verbum Accipcre; hoc illi est a Patre Verbum esse. Quoniam sic dici potest Pater dedisse Filio Verbum, hoc est, ut Verbum sit; quemadmodum dicitur dedisse Filio vitam, hoc est, ut vita sit. Ipse namque ait: Sicut habet Puter vitam iti semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. v, 2b). Nun utique ut aliud sit ipse, aliud vita quæ in ipso est, sed ut eadem vita sit idem ipse. Sicut nec Pater aliud est quam vita quae in ipso est: sed cam Filius Patri non dedit, quia Patrem non genuit: dedit aatcm Pater Filio vitam, gigneodo eum vitam, sicut est etiam ipse vita. Non autem sic genuit Verb um tanquam et ipse sit Verbum. Vitam quippe cum dicimus, potest esse de nullo alio, sicut est Patris vita, vel, quod expressius dicitur, Pater vita, cui de alio non est ut sit: cum vero dicitur Verbum, nullo modo potest nisi alicujus intelligi, et illius utique de quo est.