# Contra Sermonem Arianorum 12.439-458

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, 12.439 to 12.458. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/12.439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/12.439

Non itaque sicut est Filius Deus de Deo, lumen de lumine, vita de vita; ita dici potest Verbum esse de verbo: quoniam solis est Verbum; et sicut Patri proprium est generare Verbum, ita Filio proprium est esse Verbum. Et ideo sicut audit judicat; quia sicut genitum est Verbum, ut idem Verbum sit veritas, ita secundum veritatem judicat. CAPUT XVIII. — El judicium ejus utique justum tIt: quia non quærit voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui eum misit (Ibid., 30). Hoc enim dicens, ad iIlum hominem voluit referre intentionem nostram, qni voluntatem suam quærendo, non ejus a quo factus est, non habuit justum judicium de scipso, sed justum judicium habitum est de ipso. Ipse quippe lacicns voluntatem suam, non Dei, moriturum se esse non credidit: sul hoc judicium ejus non justum fuit. Deni. que fecit,ut mortuus est; quia judicium Dei justum est. Quod judicium facit Dei Filius non quærendo vuluntatem suam, cum sit etiam hominis lilius: non quia ipsius in judicando nulla voluntas est; quis enim hoc insipientissimus dixerit? sed quia non ita est voluntas ejus propria, ut sit a voluntate Patris aliena. Hæc isti si cogitarent, non carnalibus cogitationibus sic Trinitatis potestates vel officia gradibus imparibus ordinarent, ut tanquam tres homines inæqualis ac dissiruilis dignitatis facerent, tanquam imperatorem Patrem, judicem Filium, advocatum Spiritum sanetum. Secundum quas enin judicat Filius, velut imperiales leges, Patris esse asserunt: in quibus bonor m et auctoritatem Filii constituunt judicantis; ofticiosam vero advocationrm et consolationem Spiritus sancti ad dignitatem judicis, hoc est f Dci unigeniti pertinere: tanquam judicis sit dignitas, quod habeat advocatum; sicut imperatoris est dignitas, quod secunduli suas imperiales leges judicaturum judicem mittit. Qua sua cogitatione carnali, tamen naturæ diversilalem, de qua inter nos et ipsos maxima quæsiio est, in bis tribus personis demonstrare non possunt.

---

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa030a/stoa0040.stoa030a.opp-lat1.xml.
