Latin
12.503 to 12.522
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 12.503-522
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi respondeant, quid crit Spiritus sanctus: cum Filio judex, an apud judices etiam homines advocatus 7 Absit autem ista a fideli corde vecordia, ut sit judicibus minor advocatus Spiritus sanctus; cum illi utique, ut judices sini, repleantur Spiritu sancto, secundum quem viventes fiunt spirituales. Spiritualis enim omnia judicat (I Cor. II, 15). Quomodo ergo minor est judice qui judices facit, cum facit ut judicis illius sint membra et suum templum, dicente Apostolo, Corpora vestra membra sunt Christi: eodemque itidem dicente, Corpora vestra templum eat Spiritus sancti qui in vobis est (Id. VI, 15, 19)? Et tamen si apertissime legerent in sanctis Scripturis Salomonem regem lignis et lapidibus jussu Dei templum struxisse Spiritui sancto, Deum esse Spiritum sanctum dubitare non possent, cui tanta religionis servitus, quae latria dicitur, legitime exhiberetur in populo Dci, ut illi etiam templum fabricaretur; cum Dominus dicat, Dominum Deum tuum udorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13): quod in græco cst, λατρεύσεις. Et eum negare audent Deum, qui non ligna et lapides, sed membra Christi habet templum! Sic eniin Spiritum sanctum subjiciunt potestati Christi, cum ejus templum membra sint Christi: quemadmodum ipsum Filium imperialibus legibus Dei, cum ipse sit Verbum Dei, nec ullo modo impe. ratoris verbum legibus subjaceat, sed leges faciat (0). C APUT XXI. —10. Isti sanc, quorum disputationem accepl, cui respondeo, non audent idem dicorefactum esse quod genitum; et duo ista discernunt, ita ut a Patre Filium genitum dicant, factum vero a Filio Spiritum sanctum. Quod in Scripturis sanctis nusquam legunt, cum Filius ipse dicat, quod Spiritus sanctus a Patre procedat. ii. Filius, inquiunt, Patrem pradieat: Spiritus sanctus Filium annuntiat. Quasi non annuntiavent Filius Spiritum sanctum esse venturum, ant et Pater non prædicaverit Filium, dicendo: Hic est Filius meus dilectus in quo bene comptacui;