# Contra Sermonem Arianorum 48.110-131

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, 48.110 to 48.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.110

CAPUT XXVIII. — 25. Pater quidem, Deus et Dominus est Filio suo: quia inest in co forma servilis quae prophetabatur, cum diceretur, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu ( Psal, II, 7). Cui etiam in eadem prophetia dicit idemFilius, De ventre matris meæ Deus meus estu (Psal. xxi, 11). De ventre quippe matris ejus, ubi hominem assumpsit, D.tis ejus esu Qui propter quod eum non solum ante ventrem ma-. tris, sed ante omnia sæcula coæternum genuit, Pater ejus est. Ubi autem vel in somnis audierunt Scripturam sanctam dixisse Filium Deum et Dominum esse Spiritus sancti? Pater, inquiunt, immobiliter et impassibiliter volens Filium genuit: Filius sine labore et fatigatione sola virtute sua Spiritum fecit. præcipuam laudem Filii ct Spiritus sancti! Quasi nos Pater mobiliter et passibiliter invitus genuerit, qui -nos voluntarie genuit verbo veritatis: aut Filius cum labore ct fatigatione coelum et terram creavcril? Æquentur ergo ista opera secundum istos, vel Filio vel Spiritui sancto: aut si nullo modo æquantur, quid profuit hoc dicere, unde nulla fit quastio; quod scilicet sine ullo labore et fatigatione vel gignat Pa;er, vel faCiat Filius? Videant sane quomodo dicant, quod sola virtute sua Filius fecerit Spiritum sanctum. Isto enim modo coguntur fateri, aliquid fecisse Filium quod non videri Patrem facientem.An placet eis dicere, quod etiam Pater fecerit Spiritum sanctum? Non ergo eum sola virtate sua lecerit Filius 1. An alterum fecit prior Pater, ut posset Filius facere quem fecit,qui nan potest facere nisi quod viderit Patrem facientem? Et quid e t, quod non alia similia, sed quæcumque Pater facit, hæc eadem Filius facit similiter? Si hæc cogitare concutur, procul dubio turbabuntur eis omnia, quae sibi carnalicogitatione componunt. CAPUT XXIX. — 27. Verum est autem quod Pater omnibus quæ sunt, dedit ut essenl;

---

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa030a/stoa0040.stoa030a.opp-lat1.xml.
