Latin
48.26 to 48.51
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 48.26-51
Unproofread scanNot analysed yet
XVII, 4, 5). Quod amem dixit de Spiritu sancto, De meo accipiet, solvit ipse quæstionem: ne putarctur quasi pur quosdam gradus sic esse de illo Spiritus sanctus, quomodo est ipsedc Patre; cum antbo de Patrc, ille nascatur, ille procedat; quæ duo in illius natune sublimitate discernere omnino difficilc cst: ergo ne hoc putaretur, ut dixi, continuo subjecit, Omnia quæ habet Pater mea sunt, propterea dixi, De meo accipiet (Id. xvi, 14, 15). Ita sine dubio intelligi volens quod de Palre accipiat. Scd ideo de ipsius, quia omnia quæ babet Pater, ipsius sunt. Hæc autem non est diversitatis natur, sed unius principii commendatio. Secundum hoc, ita Spiritus sanctus non a se ipso loquitur, quia non est a se ipso qui de Patre procedit: sicut nec Filius potest a se facere quidquam, quia nec ipse a se ipso est, sicut jam superius exposui: non quod in omnibus nutum Patris exspectet; non cnim ait, Nisi quod viderit Patrem innuentem; sed, quod viderit Patrem facientem (Id. v, 19), secundum ea quæ jam disputavimus. Quod aulcm in omnibus Spiritus sanctus Christi praeceptum exspectet, ut dicunt. legant si possunt. Quod enim dictum est, Non a se loquetur: non est dictum, Quaecumque a me audierit; sed, quæcumque audierit loquetur (ld. xvi, 13). Cur aulcm dictum sit, paulo ante jam claruit ex ipsius quam commemoravi Domini cxpositionc, ubi ait, Omnia quæ habet Pater, mea sunt; propterca dixi, De meo accipiet. Unde autem accipiet, inde est procul dubio quod loquetur; quia inde audit, unde procedit. Scit enim Dci Verbum, procedendo inde unde nascitur Verbum, ita ut sit communiter Spiritus et Patris et Verbi. CAPUT XXIV. -Nec moveat quod futuri temporis verbum est, accipiet; quasi nondum haberet. Indifferenter quippe dicuntur temporis verba, quamvis sine tempore manere intelligatur æternitas. Nam et accepit, quia de Patre processit;