# Contra Sermonem Arianorum 48.294-306

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, 48.294 to 48.306. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-sermonem-arianorum/48.294

CAPUT XXX VIII. — Jussum vero obaudisse Filium antequam acciperet carnem, unde isti existiment nescio. An accipere carnem jussus est, ut hoc videatur fecisse jussus, quod fecit missus? Iterum ergo ad illa redeant, quae superius disputata sunt, et quaerant atque inveniant, si possunt, Pater unico Ycrbo quo alio jusserit verbo; et utrum dignum fuerit ut temporali jubentis verbo Verbum subderetur æternum: atque hinc intelligant quia nou eum Patris jussio, tanquam suæ non fuerit potestatis, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quod autem liumiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philipp. i!, 7, 8), jam utique acceperat carnem. CAPUT XXXIX. — Arbitror me ad omnia respondisse quae continet Arianorum sermo, qui nobis ut ei responderemus, a quibusdam fratribus missus Cit. Qui ut posset inspici ab iis qui hæc legunt, et utrum ad omnia responsum fuerit explorare dcsidcrant, huic eum nostrae disputationi præscribendum putavimus; ut prius legatur ipse, ac deinde nostra responsio. Quoniam non ubique textum verborum ejus interposuimus; ne nimis longum faceremus huc opus nostrum, quod tandem islo fine concludimus.

---

Augustine, Contra Sermonem Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa030a/stoa0040.stoa030a.opp-lat1.xml.
