Latin
10
Augustine, De agone christiano 10
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem hoc non possumus, quamdiu sumus in hoc corpore et peregrinamur a domino, gustemus saltem, quam suauis est dominus, quia dedit nobis pignus spiritum, in quo sentiamus eius dulcedinem; et desideremus ipsum uitae fontem. ubi sobria ebrietate inundemur et inrigemur, sicut lignum, quod plantatum est secundum decursus aquarum et dat fructus in tempore suo et folium eius non decidet. dicit enim spiritus sanctus: filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. inebriabuntur ubertate domus tuae, et torrente uoluptatis tuae potabis eos, quoniam apud te est fons uitae. talis ebrietas non euertit mentem, sed tamen rapit susum et obliuionem praestat omnium terrenorum; sed si possumus toto affectu iam dicere: quemadmodum ceruus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, deus.