Latin
14
Augustine, De agone christiano 14
Unproofread scanNot analysed yet
Subiciamus ergo animam deo, si uolumus seruituti subicere corpus nostrum et de diabolo triumphare. fides est prima, quae subiugat animam deo; deinde praecepta uiuendi, quibus custoditis spes nostra firmatur et nutritur caritas et lucere incipit, quod antea tantummodo credebatur. cum enim cognitio et actio beatum hominem faciant, sicut in cognitione cauendus est error, sic in actione cauenda est nequitia. errat autem quisquis putat ueritatem se posse cognoscere, cum adhuc nequiter uiuat. nequitia est autem mundum istum diligere et ea, quae nascuntur et transeunt, pro magno habere et ea concupiscere et pro his laborare, ut adquirantur; et laetari, cum abundarint, et timere, ne pereant, et contristari, cum pereunt. talis uita non potest puram illam et sinceram et incommutabilem uidere ueritatem et inhaerere illi et in aeternum iam non moueri. itaque priusquam mens nostra purgetur, debemus credere quod intellegere nondum ualemus, quoniam uerissime dictum est per prophetam: nisi credideritis, non intellegetis.