Latin
16 to 17
Augustine, De agone christiano 16-17
Unproofread scanNot analysed yet
Nec eos audiamus, qui dicunt patrem tantummodo esse nec habere filium nec esse cum eo spiritum sanctum, sed ipsum patrem aliquando appellari filium, aliquando spiritum sanctum. nesciunt enim principium, ex quo sunt omnia, et imaginem eius, per quam formantur omnia, et sanctitatem eius, in qua ordinantur omnia. Nec eos audiamus, qui indignantur et stomachantur, quia non tres deos colendos dicimus. nesciunt enim, quid sit una eademque substantia, et phantasmatibus suis inluduntur, quia solent uidere corporaliter uel animalia tria uel quaecumque corpora tria locis suis esse separata. sic putant intellegendam substantiam dei et multum errant, quoniam superbi sunt, et non possunt discere, quia nolunt credere.