# De agone christiano 31.1-16

Augustine, De agone christiano, 31.1 to 31.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-agone-christiano/31.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-agone-christiano/31.1

Nec eos audiamus, qui sanctam ecclesiam, quae una catholica est, negant per orbem esse diffusam, sed in sola Africa, hoc est in parte Donati pollere arbitrantur. ita surdi sunt aduersus prophetam dicentem: filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, et alia multa, siue in ueteris siue in noui testamenti libris quae scripta sunt, ut apertissime declarent ecclesiam Christi per orbem terrae esse diffusam. quod cum eis obicimus, dicunt iam ista omnia fuisse conpleta, antequam esset pars Donati, sed postea totam ecclesiam perisse et in sola Donati parte reliquias eius remansisse contendunt. o linguam superbam et nefariam ! nec si uere sic uiuerent, ut uel inter se pacem postea custodirent. nunc autem non adtendunt iam in ipso Donato completum fuisse, quod dictum est: in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis. sicut enim Christum diuidere conatus est, sic ipse a suis cotidiana concisione diuiditur. ad hoc etiam pertinet illud, quod dominus dicit: qui enim gladio percusserit, gladio morietur. gladius enim illo loco, siquidem in malo positus est, discordiosam linguam significat, qua tunc ille infelix ecclesiam percussit, sed non occidit. non enim dixit dominus: qui occiderit gladio, gladio morietur, sed qui gladio usus fuerit, inquit, gladio morietur. ergo ille percussit ecclesiam lingua litigiosa, qua nunc ipse conciditur, ut omnino dispereat atque moriatur. et tamen illud tunc apostolus Petrus non superbia sua, sed quamuis carnali, tamen amore domini fecerat. itaque admonitus recondit gladium; iste autem nec uictus hoc fecit, siquidem cum episcopo Caeciliano causam cum diceret audientibus episcopis Romae, quos ipse petiuerat, nihil eorum quae intenderat potuit probare; et sic remansit in schismate, ut suo gladio moreretur.

---

Augustine, De agone christiano, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa032/stoa0040.stoa032.opp-lat1.xml.
