Latin
31.17 to 31.22
Augustine, De agone christiano 31.17-22
Unproofread scanNot analysed yet
populus autem ipsius, quando non audit prophetas et euangelium, in quibus apertissime scriptum est ecclesiam Christi per omnes gentes diffusam esse, et audit schismaticos non dei gloriam quaerentes, sed suam, satis significat seruum se esse, non liberum et aurem dexteram se habere praecisam. Petrus enim errans in amore domini seruo, non libero aurem dexteram praecidit. ex quo significat eos, qui gladio schismatis feriuntur, et seruos esse carnalium desideriorum, nondum eductos in libertatem spiritus sancti, ut iam non confidant in homine, et non audire quod dextrum est, id est domini gloriam per catholicam ecclesiam latissime peruagatam, sed audire sinistrum humanae inflationis errorem. sed tamen, cum dominus in euangelio dicat, cum per omnes gentes euangelium fuerit praedicatum, tunc finem esse futurum, quomodo isti dicunt, quod iam ceterae omnes gentes ceciderunt a fide et in sola Donati parte remansit ecclesia, cum manifestum sit, ex quo ista pars ab unitate praecisa est, nonnullas gentes postea credidisse et adhuc esse aliquas, quae nondum crediderunt, quibus cotidie non cessatur euangelium praedicari? quis non miretur esse aliquem, qui se christianum dici uelit et aduersus Christi gloriam tanta inpietate rapiatur, ut audeat dicere omnes populos gentium, qui modo adhuc accedunt ecclesiae dei et in dei filium festinanter credunt, inaniter facere, quia non eos aliquis donatista baptizat? sine dubio ista exsecrarentur homines et eos sine dilatione relinquerent, si Christum quaererent, si ecclesiam diligerent, si liberi essent, si aurem dexteram -integram retinerent.