Latin
33
Augustine, De agone christiano 33
Unproofread scanNot analysed yet
Nec eos audiamus, qui negant ecclesiam dei omnia peccata posse dimittere. itaque miseri, dum in Petro petram non intellegunt et nolunt credere datas ecclesiae claues regni caelorum, ipsi eas de manibus amiserunt. isti sunt, qui uiduas, si nupserint, tamquam adulteras damnant et super doctrinam apostolicam se praedicant esse mundiores: qui nomen suum si uellent agnoscere, mundanos se potius quam mundos uocarent. nolentes enim, si peccauerint, corrigi, nihil aliud elegerunt nisi cum hoc mundo damnari. nam quibus ueniam peccatorum negant, non eos aliqua sanitate custodiunt, sed aegris subtrahunt medicinam; et uiduas suas uri cogunt, quas nubere non permittunt. non enim prudentiores habendi sunt quam Paulus apostolus, qui ait: malo eas nubere quam uri.