# De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus 13

Augustine, De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-altercatione-ecclesiae-et-synagogae-dialogus/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-altercatione-ecclesiae-et-synagogae-dialogus/13

SYNAGOGA respondit: In quo tibi plaudis, sub cujus regno imperium tenes, prius ad me, vel in populo men Christus advenit. ECCLESIA dixit: Sic erat dignum, ut totum quidquid fuerat astruendum, divina sapientia præveniret. Si enim ad me Christus principaliter advenisset, et te sub adventu ipso primæ nativatis repudiare voluisset, hodie diceres, Non venit ad me, nescivi quid colerem; nam si el in populo meo dignatus fuisset accadere, quem Prop! etæ Deum dixerant, confiterer. Ad te venit, mortuos tuos virtutum imperio suscitavit, loquaces præstitit mutos, gressibus reddidit daudos, ca cos oculavil, paralyticos absolutis artubus expedivit, leprosos sanitati restituit: ei non esse Deum, quem Deum legeras, profana mente dixisti. Idcirco, quia dixisti Salvatorem et Domiuum prius ad te venisse recolo, et elogio tun rursus contendo. Lege quid libi Esdras ex persona Salvatoris scripsit: Ad meos veni, et me mei non receperunt. Quid tibi faciam, Jacob? Noluit me audire Juda, transferam me ad alleram gentem (IV Esdr. i, 24). Unde vides tc non debere gloriari quod videris Christum. Major euim causa criminis est videre cui servias, et contemnere cui debeas servitutem. Defenderes forsitan te, si diceres, Non novi Dominum, nescivi Prophelas fuisse mellitos. Auarocn et Prophetæ dixerunt, et ipsum Dominum quem Prophetae cecinerant, cum suis mirabilibus agnovisses, et miserabili refutatiuncula blasphemasses: vides tc sub tanti criminis reatu excusare non posse.

---

Augustine, De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065c/stoa0040.stoa065c.opp-lat1.xml.
