Latin
22
Augustine, De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus 22
Unproofread scanNot analysed yet
SYNAGOGA respondit: Qnalitcr istud poteris comprobare, quod et tu sponsa sis, et Christus in Legevideatur sponsus? ECCLESIA dixit: Si ad me principaliter Prophetæ cucurrissent, hodie diceres ignorasse Legem. non habuisse Prophetas, ne circ tc quid esset scriptum. De tuis igitur Prophet »reviacendumte recognosce. Audi ergo quid Prophetæde sponso et. sp onsa mand averint. Nam sic; J oel propheta ait: Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, et indicite orationem, aggregate populum, sanctificate Ecclesiam, excip iie majores natu, colligite parvulos et lactentes: procedat sponsus de cubiculosuo, et sponsa de thalamo suo (Joel II. 15, 16). Nam certum habeo quod tu illa es Jerusalem, de qua et sponsus et sponsa, ut ait David: Et ipse tanquam sponsus proccdens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. A summo caelo egressio ejus; et occursus ejus usque ad summum ejus, nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 6, 7). Et in Apocalypsi Joannes ait: Veni, ostendam tibi novam nuptam, sponsam Agni. Et eduxit me in spiritu in montem magnum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo, habentem claritatem Dei (Apoc. xxi, 9-1 1). Sic etiam ipse Joannes ait: Regnabit Dominus Deus omnipotens; exsultemus et lœtemur, demus ei claritatem; quoniatn venerunt Agni nuptiœ, et uxor ejus se præparavit (Apoc. xix, 6, 7). Vides ergo et sponsam et uxorem dictam fuisse per Legem: sponsam, quod spondeo fidem me reddituram Domino salvatori; uxorem, quod per conceptum Baptismi spiritu maritante, filias uteri mei lavacroturgente producam. In quo puerperio generationis gratioris, spiritus ct atina nuptiali societate junguntur.