# De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus 22

Augustine, De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-altercatione-ecclesiae-et-synagogae-dialogus/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-altercatione-ecclesiae-et-synagogae-dialogus/22

SYNAGOGA respondit: Qnalitcr istud poteris comprobare, quod et tu sponsa sis, et Christus in Legevideatur sponsus? ECCLESIA dixit: Si ad me principaliter Prophetæ cucurrissent, hodie diceres ignorasse Legem. non habuisse Prophetas, ne circ tc quid esset scriptum. De tuis igitur Prophet » reviacendumte recognosce. Audi ergo quid Prophetæde sponso et. sp onsa mand averint. Nam sic; J oel propheta ait: Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, et indicite orationem, aggregate populum, sanctificate Ecclesiam, excip iie majores natu, colligite parvulos et lactentes: procedat sponsus de cubiculosuo, et sponsa de thalamo suo (Joel II. 15, 16). Nam certum habeo quod tu illa es Jerusalem, de qua et sponsus et sponsa, ut ait David: Et ipse tanquam sponsus proccdens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. A summo caelo egressio ejus; et occursus ejus usque ad summum ejus, nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 6, 7). Et in Apocalypsi Joannes ait: Veni, ostendam tibi novam nuptam, sponsam Agni. Et eduxit me in spiritu in montem magnum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo, habentem claritatem Dei (Apoc. xxi, 9-1 1). Sic etiam ipse Joannes ait: Regnabit Dominus Deus omnipotens; exsultemus et lœtemur, demus ei claritatem; quoniatn venerunt Agni nuptiœ, et uxor ejus se præparavit (Apoc. xix, 6, 7). Vides ergo et sponsam et uxorem dictam fuisse per Legem: sponsam, quod spondeo fidem me reddituram Domino salvatori; uxorem, quod per conceptum Baptismi spiritu maritante, filias uteri mei lavacroturgente producam.In quo puerperio generationis gratioris, spiritus ct atina nuptiali societate junguntur.

---

Augustine, De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065c/stoa0040.stoa065c.opp-lat1.xml.
