Latin
30
Augustine, De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus 30
Unproofread scanNot analysed yet
ECCLESIA dixit: Ergo, misera, quod ncgare non potes, confitere; et audi omnia quoe veritas celare non potest: tota se usque ad cœlos claritatis libertas extendit. Lege Danielem qui ait: Videbam in visione noctis, et ecce in nubibus cæli quasi Filius hominis veniens venit usque ad Veterem dierum, et stetit in conspectu ejus, ct qui assistebant obtulerunt eum. Et data est ei potestas regia, et omnes reges terræ per genus, et omnis claritas serviens ei: et potestas ejus æterna, quæ non auferetur; et regnum eius æternum, quod non corrumpetur (Dan. vn. i3, 14).