Latin
36
Augustine, De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus 36
Unproofread scanNot analysed yet
SYNAGOGA respondit: Prævenisti me, respondere nibil possum: non assertione verborum, sed Lege v:deor esse damnata. ECCLESIA dixit: Interroga quæcumque volueris, ct ego te de tuo Testamento revincam. SYNAGOGA respondit: Certe dicis te diffiteri noM posse, quod Christus Deus sit Abrahæ,Deus Isaac, et Deus Jacob. Utique Abraham Judæus fuit, quomodo ergo me dicis damnandam?