# De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus 7

Augustine, De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-altercatione-ecclesiae-et-synagogae-dialogus/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-altercatione-ecclesiae-et-synagogae-dialogus/7

SYNAGOGA respondit: Quia te tanto præconio declarasti, proba ancillam, et dominam recognosco. ECCLESIA dixit: Habeo tabulas, recito testamentum, quod scriba quondam tuus vates scripsit, et Aaron magistratu praesente signavit. SYNAGOGA respondit: Scio Testamentum sub regno meo conscriptum, sed volo discere ubi me dictator voluminis servire mandavit. ECCLESIA dixit: Lege quid Rebeccæ sit dictum, cum pareret: Dua gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividenlur, ei populus populum superabit, et major serviet minori (Id. xxv, 23). Certe majorem te paulo ante dixisti regnasse, triumphasse, sceptrum tenuisse, purpuram possedisse; me minusculam vallibus delituisse quondam, vel in collibus habitassc. saxorum: te auro, ornamento, bysso, serico, gemmis claruisse nobilibus; me minorem pecorum lacte vixisse. Ego oves et pecora, tu militem possidebas. Inde cst quod ego minor atque pauperior, tu major et dives subjugata mihi, cligas populo servitura minori.

---

Augustine, De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065c/stoa0040.stoa065c.opp-lat1.xml.
