Latin
Antichristi mores. Antichristi jam multi. Antichristi ori. go.Ubi nasciturus, u…
Augustine, De Antichristo [Incertus. Adso Derviensis] 1
Unproofread scanNot analysed yet
Persecutio tribus modis. Persecutionis duratO. Francorum rex ultimus Christianus. Antichristi improbitas. Antichristi finis. De Antichristo scire volentes, primo notabitis quare sic vocatus sit: ideo scilicet,quia Christo in cunctis contrarius crit, et Christo contraria faciet. Christus venit humilis: ille veniet superbus. Christus venit humiles erigere1, peccatores justificare: ille contra humiles dejiciet, peccatores magnificabit, impios exaltabit, semperque vitia qux sunt contraria virtutibus docebit, legem evangelicam dissipabit, dæmonum culturam in mundo revocabit8, gloriam vanam quoerens omnipotentem Deum se nominabit3. Hic itaque Antichristus multus habet suae infidelitatis ministros 4 ex quibus multi in mundo jam præcesserunt, qualis fuit Antiochus, Nero, DOmitianus: nunc quoque nostro temporc antichristos multos esse novimus. Quicumque enim sive laicus, sive canonicus, sive monachus contra justitiam vivit, et ordinis sui regulam impugnat5, et quod bonum est hlasphemal, antichristus est, et minister satanæ.