# De Antichristo [Incertus. Adso Derviensis] 10

Augustine, De Antichristo [Incertus. Adso Derviensis], Antichristi mores. Antichristi jam multi. Antichristi ori. go.Ubi nasciturus, u…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-antichristo-incertus-adso-derviensis/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-antichristo-incertus-adso-derviensis/10

Sed quia de principio ejus diximus, quem finem habebit dicamus. Hic itaque Antichristus diaboli filius, totius malitiae artifex pessimus, cum pertresannos et dimidium, sicut prædictum est, magna persecutione totum mundum vcxaverit, et omnem populum Dei variis poeniscruciavcrit, postqunm Eliam et Lnoch interfecerit, ei cæteros in fide permanentes martyrio coronaverit; ad ultimum veniet ira Dei super illum, sicutbeatus Paulus scripsit, dicens6: Quem Dominus Jesus Christus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II, 8); (a) sive Dominus Jesus potentia suæ visionis illum, sive archangelus Michael per virtutem Dontini nostri Jesu Christi occidct7, non per virtutem cujuslibet angeli vel archangeli. Tradunt autem doctores. quod in monte Oliveti occidetur Antichristus, unde Dominus ascendit ad cœlos8. Dcbetis autem scire quia postquam fuerit Antichristus occisus, non statim crit dies judicii, nee statim veniet Dominus ad judicium; sed exspectabit Dominus quosdam, sicut ex libro Da. nielis intelleximus. qui seducti sunt, ut ad poenitentiam revertantur. Postquam vero poenitentiam explevcrint9; quantum temporis sit quousque Dominusveniat, nemo cst qui sciat, sed in dispositione Dei manet: quia ea hora sæculum judicabit, qua ante sæcula judicandum esse præfixit.

---

Augustine, De Antichristo [Incertus. Adso Derviensis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa033b/stoa0040.stoa033b.opp-lat1.xml.
