# De Antichristo [Incertus. Adso Derviensis] 2

Augustine, De Antichristo [Incertus. Adso Derviensis], Antichristi mores. Antichristi jam multi. Antichristi ori. go.Ubi nasciturus, u…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-antichristo-incertus-adso-derviensis/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-antichristo-incertus-adso-derviensis/2

Sed jam de exordio Antichristi videamus. Non autem quod dico, ex proprio sensu fingo, vel cxcog to; in libris authenticis diligenter relegendo hæc omnia scripta invenio. Sicut ergo auctores nostri dicunt, antichristus ex populo Judæorum nascetur de tribu Dan, secundum prophetam dicentem: Fiat nan coluber in via, cerastes in semita (Gen. XLIX, 17). Sicut enim serpens in via sedebit, ct in semita erit, ut eos qui per semitam justitiæ ambulant fcriat, et veneno suæ malitiae occidat. Nascetur autem ex copulatione patris et matris, sicut alii homines, non, ut aliqui dicunt9, ex sola virgine: sed tamen totus in peccato concipietur, in peccato generabitur, et in peccato nascetur. In ipso vero conceptionis ejus initio10 diabolus simul introibit11 in uterum matris cjus, ct ex virtute diaboli confovebitur ct contutabitur in ventre matris, et virtus diaboli semper cum illo erit. Et sicut in matrem Domini nostri Spiritus sanctus venit, ct cain virtute sua obumbravit, ct divinitate replevit, ut de sancto Spiritu conciperet, et quod nasceretur divinum esset et sanctiUm: ita quoque diabolus in niatrem Antichristi descendet, et totam eam replebit, lotam circumdabit, totam tenebit, et lolam interius exteriusque possidebit; ut diabolo per hominem cooperante concipiat, et quod natum fucrit, totum sit iniquum12, totum perditum. Unde et ille hamo, filius perditionis appellatur (II Thess.n, 5); quia in quantum poterit, genus humanum perdet, et ipse in novissimo perdetur.

---

Augustine, De Antichristo [Incertus. Adso Derviensis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa033b/stoa0040.stoa033b.opp-lat1.xml.
