Latin
Antichristi mores. Antichristi jam multi. Antichristi ori. go.Ubi nasciturus, u…
Augustine, De Antichristo [Incertus. Adso Derviensis] 9
Unproofread scanNot analysed yet
Ante ejus exortum duo prophetæ mittentur in mundum, Enoch scilicet et Elias, qui contra impium Antichristum fideles Dei divinis annis præmumient, et instruent cos, et confortabunt et præparabunt electos ad bellum, docentes et prædicantes tribus annis et dimidium. Filios autem Israel, quicumque eo tempore fuerint inventi, hi duo maximi prophete et doctores ad fidei gratiam convertent, etapressura tanti turbinis in parte electorum insuperabiles reddenl a. Tunc implebitur quod Scriptura dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiæ salvæ fient 4 (Rom. ix, 27). Postquam autem per tres annos et dimidium prædicaverint, mox incipient excandescere Antichristi persecutiones, et contra cos pinnum Antichristus sua arma arripiet, eosque interficiel, sicut in Apocalypsi dicitur: Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia descendet de abysso, et faciet adversus eos bellum, et interficiet illos 5 (Apoc. XI, 7). Post-v quam ergo isti duo interfecti fuerint, inde cæteros fideles persequens, aut martyres gloriosos faciet, aut apostatas reddet. Et quicumque in cum crediderint, signum characteris ejus in fronte accipicnt.