Latin
Incerti Auctoris Ac Pii
Augustine, De Assumptione Beatae Mariae Virginis [incertus] 1
Unproofread scanNot analysed yet
PRÆFATIO. Precatio divini luminis ad digne loquendum. Ad interrogata de Virginis et Matris Domini resolutione temporali, et assumptione perenni, quid intelligam responsurus, te, Deus omnipotens Pater, voto supplici exoro, ut qui mandas nubibus, et pluunt imbrem, qui tangis montes, et fumigant, qui aperis terram, et germinat, quid dicam jubeas, quid proferam pracbeas, ad quid dirigam sermonem aperias. Venerabile est enim mibi, Domine, et præcordiis meis reverendissilnum, de matre Filii lui loqui, et de sanctissimo corpore ejus linguam sermo- nibus occupare, quae sola meruit Deum et hominem paritura suscipere, facta thronus Dei et aula regis aeterni, secundum quod tu nos docuisti per sanetos Patriarchas tuos, Prophetas et Apostolos, figuris et sermonibus: quibus credidimus, et certi sumus; quia nunquam fefellisti, qjui nec falli nec fallere novisti, ostendens Filium tuum coxternum tibi et consubstantialem incarnandum, et incarnatum per virginis uterum, de quo carnem assumpsit qui corporalia cuncta tecum creavit, auctor a ministratrice 1, et Deus ab homine factus horno; ab ea naturam sumens, non originem, sanctificante Spiritu sancto tuo in ea uterum humanum, et purificante atque mundante ad conceptionem Filii tui, cujus dignitatis et gratiæ effectum nec cor concipere, nec lingua valet exprimere. Non enim nisi talis conceptus talisque partus Deum decuerat, qui venerat redimere quos voluit creare; creare præsertim majestate, redimere humilitate 1: humilitatis naturam de sanctificato corpore sumens sanctam, et immaculatam de immaculato. ineffabilem enim sanctificationis gratiam qui I concipiendus præbuit, conceptus et natus non abstulit. Quai quantum in corpore valuerit Virginis, illi soli notissimum est, qni de ejus natura naturam suscepit quam condidit. Per quem te quaeso, Domine, quia per illum bona cuncta tribuis, quæ ut tribuas eligis, ut me inoffense de tanta sanclilate loqui tribuas. Etsi non totum ut est, quod impossibile omni linguæ humanæ est: tamen ipsum ex parle qnod est dicatur ut est. Sonct ergo pretiosissimum vera pretiositate, sanctissimum certa sanctitate, inæstimabilissimum fldelissima veritate. Quæ quia humanam rationem excedunt, Spiritus tuus adsit, qui suo sacro spiramine inducat nos in omnem dicendoi um veritatem: ut quia de eo corpore et anima loquendum est, quod ipse præter naturalcm usum sanctificavit, et gratiam contulit, non aliena dicere patiatur, sed propria: ad laudem et gloriam tuam, Deus omnipotens Pater, et ad honorem Filii tui per virginem nati, et ejusdem Spiritus sancti Dei et Domini nostri, cum quo est tibi regnum et imperium in omnia sæcula sæculorum. Amen.