Latin
Incerti Auctoris Ac Pii
Augustine, De Assumptione Beatae Mariae Virginis [incertus] 10
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. Quo animo prædicta asseruerit auctor. Suscipiat igitur hunc sensum fraterna Charitas vestra, secundum quod Spiritus Christi inspiravit. Ostensa suni ex parte, quæ taliter me hortata sunt dicere. Si quis autem refragari his elegerit, cum dicere non velit, hæc non posse Christum: prolernt quare non conveniat velle, ac per hoc non esse. Et si se veraciter consilium Dei de his nosse manifestaverit, incipiam ei credere, de quibus aliter non præsumpsi1 sentirc: miraborque illum altitudinem consilii divini investigasse, quam me cum Apostolo digna reverentia videor debere admirari, dicens: altitudo divitiarum sapientiae et scientiæ Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus (Rom. XI, 33) I Et quia, secundum eumdem apostolum, ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. xin, 9): dixi de his, ctsi non quantum est, tamen quemadmodum me dicere debuisse credidi. Si ergo vera sunt quae scripsi; tibi gratias ago, Christe, quia de sancta Virgine matre tua nisi quod pium est ac dignum visum sentire non potui. Si ergo dixi ut debui,. approba, Christe, obsecro, tu et tur: sin autem ut non debui, ignosce tu et tui? Qui eum Deo Patre et Spiritu sancto vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.