# De Assumptione Beatae Mariae Virginis [incertus] 3

Augustine, De Assumptione Beatae Mariae Virginis [incertus], Incerti Auctoris Ac Pii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-assumptione-beatae-mariae-virginis-incertus/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-assumptione-beatae-mariae-virginis-incertus/3

APUT II. Verilutes sunt de quibus Scriptura silet, non ratio. Ex iis est assumptio beatæ Mariæ. Sunt etiam quaedam, quoe quamvis commemorari ex toto omissa sint, vera tamen ratione creduntur, ad quod ipsa convenientia rei qucmadmodutn dux et prævia creditur. Nihil enim de Melchisedech sacerdotis Dei excelsi justitia loquitur, cum ipsa præcessisse tantae laudis merita cognoscatur. Nibil de Enoch et Eliae, postquam rapti sunt, vitae felicitate commendat, cunctis liquido scientibus eos beate vivere, quos Dominus hinc et in futurum servandos voluit rapere. Quid ergo de Mariae morte, quid de ejus assumptione dicendum est, unde divina Scriptura nihil commendat; nisi quaerendum ratione quid consentiat veritati; flatque ipsa veritas auctoritas, sine qua necesseest nec valeat auctoritas? Mcmores enim conditionis humanæ, morteiu iilam subiisse temporalem dicere non metuimus, quam idem certe ejus Filius, qui et Deus et homo est, lege sortis humanae sustinuit: et hoc quia homo de ejus susceptus et profusus est utero.

---

Augustine, De Assumptione Beatae Mariae Virginis [incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa033c/stoa0040.stoa033c.opp-lat1.xml.
