# De Assumptione Beatae Mariae Virginis [incertus] 6.22-36

Augustine, De Assumptione Beatae Mariae Virginis [incertus], 6.22 to 6.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-assumptione-beatae-mariae-virginis-incertus/6.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-assumptione-beatae-mariae-virginis-incertus/6.22

Si igitur natura matris est filius, conveniens est ut sit et filii mater, non quantum pertinet ad æquam administrationem, sed quantum pertinet ad eamdem reciprocam substantiam: ut homo de homine, caro de carne, mater a Glio, filius a matre, non ad unitatem person:e, sed ad unitatem corporalis naturæ et substantiæ. Si enim unitatem potest facere gratia sine proprietate specialis naturæ; quanto magis ubi gratiae unitas, et corporis est specialis nativitas? Unitas namque gratian est, ut discipulorum in Christo, de quibus ipse dixit, Pater sancte, serva eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, nolo ut sint unum sicut et nos. Et iterum de omnibus justis, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint sicut et tu Pater in me, et ego in te: hoc est, ut ipsi sint per gratiam, quod nos sumus per divinitatis naturam. Hæc quippe gratiæ unitas, quae cunctis in Christum credentibus servatur, si Mariæ etiam minus sapientium æstimatione non tollitur: quanto magis cum gratiæ unitate ipsa specialitas naturæ unum efficit matrem et filium, filium et matrem? Videndum est etiam quid de his quos secum per gratiam unum esse voluit, consequenter adjunxit. Ait enim, Pater sancte, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi siut mecum; ut videant claritatem meam quam dedisti mihi (Joan. xvn, it. 20, etc.). magnam et inæstimabilem boni. talem Dei, qui hahere secutu suos in gloria vult, ut sua claritate fruantur, qui hic sua fide juncti, unum cum eo esse digni judicantur! Si igitur eos secum haborei e vult, ae per hec Iotust qui omnia potest; quid æstimandum est de Matre, ubi digna sit haberi, nisi in præsentia Filii?

---

Augustine, De Assumptione Beatae Mariae Virginis [incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa033c/stoa0040.stoa033c.opp-lat1.xml.
