Latin
Incerti Auctoris Ac Pii
Augustine, De Assumptione Beatae Mariae Virginis [incertus] 8
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. Infertur ex petitione Christi pro ministris. Christo in terris Angeli famulabantur. Quod mc dicere multarum consideratio rerum invitat: quarum et ilia quidem est, quam suis aliquando ministris ipsa Veritas ait, Qui mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit (Joan. XII. 26). Si enim hæc est generalis sententia omnium per fidem et piam operationem Christo ministrantium, quanto magis et quomodo specialiter Mariæ? Mariam namque operis exhibitione et fidei rigidissima veritate munstram Chi isti fuisse, omnis qui sanum sapit intelligit. Absque dubio enim opere ministratrix exstitit, quæ hunc in utero gessit, partuque profusum aluit et fovit, atque, ut Evangelium ait, in praesepio reclinavit (Luc. II,7), eta facie Herodis fugiens in iEgyptumabscondit (Matth. II, 13), et omnem infantiam cjus matris affectu prosecuta est; ita ut usque ad crucem, in qua filium jam virum perfectum vidit pendentem, ab ejus indubitanter non recesserit consectatu, non solum gressibus pedum tanquam pro reverentia Domini, verum etiam imitationis aflectu. Maria1 ergo ministratrix Christi specialium opcrum qualitatibus sicut devotissima exstitit; ita absque dubio religionis fide et verse credulitatis charitate secutrix fuit. Non euim potuit divinitatis ejus nisi esse credula, quæ se noverat hunc non virili semine secundum ordinem naturæ, sed divino spiramine nuntiante Archangelo concepisse: videns semper famulantium Angelorum ei adesse frequentiam, ut concepto et nato, quando videlicet facta est cutn Angelo multitudo coelestis exercitus clamantium et dicentium, Gloria in altissimis Deo. et in terra pax hominibus bonœ voluntatis (Luc. II, 14): et in. Egyptum fugituro, atque inde iterum redituro: quibus liquido cognoscere potuit, quia talia obsequia non nisi Deum decuerant. Unde et stellae annuntiaiio, et Magorum de longissimis partibus insperata adducLio, maximum illi exstitit iudicium veritatis. Similiter et Simeonis et Annæ prophetali dignitate insolitus cæteris et huic speciałis occursus. Quæ omnia profecto Maria conservans, his cunctis allius ad fidem roborata, pio cordo conferebat: in tautum ut omnino non nutabunda, sed certa de filii potestate, tanquam de Dei vcra virtute, deficiente in nuptiis vino dixerit, Vinum non habent (Joan. II, 3): scicns plane hoc illum potuisse, quod eum mox contigit divino miracnlo complevisse. Ecce igitur Maria fide et opere Christi ministratrix, et devota usque ad ejus mortem secutrix, non plus gressu quam imitationis, ut credendum est, affectu: si ibi non fuerit, ubi Christus ministros suos vult esse; ubi ergo erit? Et si ibi, numquid æquali gratia? Et si aequali gratia, ubi æqua Dei censura, qui unicuique reddit secundum sua merila? Si ergo merito Mariæ viventi præ omni-bus donata est gratia, mortuac erit minuenda? Absit: quia si omnium sanctorum mors est pretiosa, Mariæ sane est pretiosissima: quam tanta comitata est gratia, ut mater Dei dicatur, et sit.