# De Assumptione Beatae Mariae Virginis [incertus] 9

Augustine, De Assumptione Beatae Mariae Virginis [incertus], Incerti Auctoris Ac Pii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-assumptione-beatae-mariae-virginis-incertus/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-assumptione-beatae-mariae-virginis-incertus/9

CAPUT VIII. Mariam sile corruptione servare potuit Christus. Voluit, quia eldecuit. Consideratis igitur his universis, et vera ratione, confitendum censeo, Mariam in Christo, et apud Christum esse; in Christo, quia in ipso vivimus, movemur et sumus; apud Christum gloriose ad æternitatis gaudia assumptam, henignitate Christi honoratius susceptam cæteris, quam hic gratia honoravit præ cæteris; atque ad communem humilitatem non esse adductam post mortem, putredinis videlicet et vermis et pulveris, quæ suum et omnium genuit Salvatorem: in cujus si potestate est, sanctorum de capite capillum non perire, est et illam anima et corpore integram posse servare. De cujus potestate si nullus dubitet ecclesiasticorum, quin possit matrem sine corruptione in perpetuum servare; cur dubitandum est voluisse, quod attinet ad tantæ benignitatis gratiam? Si elegit divina voluntas sola gratia inter crepitantes vehementium ignium flammas non solum corpora puerorum servare illaesa, verum etiam ipsa vestimenta servare inusta; cur abnuat in matre propria, quod elegit in veste aliena? Jonam servare in ventre ceti præter naturalem usum voluit incorruptum sola misericordia (Jon. n, 1). Ma- Fiam incorruptam praeter naturam non servabit gratia? Servatus est Daniel ab intemperatissima fame leonum (Dan. VI, 22), non servanda est Maria tantis donata meritis dignitatum? Hæc cuncta quaediximus, quia naturam1 servantia non cognoscimus: in Mariæ integritate plus potuisse gratiam quam naturam non dubitamus. Divinitatis enim opera sunt quæ dicimus; et ideo possibilia, quia sunt ah omnipotentia. Christus autem Dei Virtus est et Oei Sapientia, cujus sant omnia quæ Patris, omnia sunt quæ sunt veHe; velle autem omnia qua: sunt justa et digna. Ac per hoc videtur digne lactari Maria laetitia inenarrabili anima et corpore, in pro. prio filio, cum filio proprio, per filium proprium, nee ullam sequi dcbere corruptionis ærumnam, quam nulla sccuta est tantum tantum filium pariendo integritatis corruptio: ut sit semper incorrupta, quam tanta perfudit gratia; sit integriter vivens quæ omnium integram perfectamque genuit vitam; sit cum illo quein in suo gessit utero, sit apud illum illa quae genuit, fovit et aluit illum Maria Dei genitrix, Dei nutrix, Dei ministratrix, et Dei secutrix: de qua, ut jam dixi, quia aliter sentire non audeo, aliter dicere non prasumo. *

---

Augustine, De Assumptione Beatae Mariae Virginis [incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa033c/stoa0040.stoa033c.opp-lat1.xml.
