Latin
Book 1
Augustine, De Baptismo 1.11
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis adducatur ad medicum in aliqua necessaria parte corporis graui uulnere sauciatus, si dixerit medicus: 'moritur inde nisi curetur', non opinor illi qui eum adduxerunt ita desipiunt, ut consideratis adque numeratis ceteris membris eius sanis respondeant medico et dicant: 'ergone ista sana tot membra non ualent ad eius uitam, et unum illud uulneratum ualet ad mortem?) non utique hoc dicunt, sed curandum offerunt. nec ideo tamen quia curandum offerunt medicum rogant, ut etiam illa quae sana sunt curet, sed illi uni loco medicinam instanter adhibeat, unde mors etiam saluis ceteris inminet et nisi sanetur adueniet. quid ergo prodest homini uel sana fides uel sanum fortasse solum fidei sacramentum, ubi letali uulnere schismatis perempta est sanitas caritatis, per cuius solius peremptionem etiam illa integra trahuntur ad mortem? quod ne fiat, non cessat misericordia dei per unitatem sanctae ecclesiae, ut ueniant et curentur per medicamentum reconciliationis, per uinculum pacis. nec ideo se putent sanos esse, quia dicimus eos habere aliquid sanum, nec rursus ideo putent curandum esse quod sanum est, quia ostendimus aliquid uulneratum. itaque in sacramenti sanitate, quia contra nos non sunt, pro nobis sunt, in schismatis autem uulnere quidquid cum Christo non colligunt spargunt. non extollantur ex his quae habent. quid tantum per ea quae sana sunt superbos oculos ducunt? et uulnus suum dignentur humiliter intueri nec solum quid adsit, sed etiam quid desit adtendant.