# De Baptismo 1.13

Augustine, De Baptismo, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/1.13

Sed uidentur sibi argutissime quaerere, utrum generet filios baptismus Christi in parte Donati an non generet, ut si concesserimus quod generet suam esse adseuerent ecclesiam matrem quae filios potuit de Christi baptismate generare, et quia unam oportet esse ecclesiam, ex hoc iam nostram non esse ecclesiam criminentur. si autem dixerimus 'non generat', (cur ergo', inquiunt, Caput uos non renascuntur per baptismum qui transeunt a nobis ad uos, cum aput nos fuerint baptizati, si nondum nati sunt?'

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
