# De Baptismo 1.14.19-29

Augustine, De Baptismo, 1.14.19 to 1.14.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.14.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/1.14.19

nuntiatum est enim mihi de uobis, fratres mei ab his qui sunt Cloes, quia contentiones sunt in uobis. hoc autem dico, quia unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. diuisus est Christus? numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis? isti ergo si in hac obstinatione et peruersitate remanerent, certe quidem nati erant, nec tamen ad ipsam ecclesiam de qua nati erant per pacis adque unitatis uinculum pertinerent. ergo ipsa generat per uterum suum et per uteros ancillarum ex eisdem sacramentis tamquam ex uiri sui semine. non enim frustra dicit apostolus omnia illa in figura esse gesta. sed qui superbiunt et legitimae matri non adiunguntur, similes sunt Ismaheli de quo dictum est: eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. qui autem pacifice diligunt legitimam patris sui coniugem, cuius legitimo iure generati sunt, similes sunt filiis Iacob quamuis de ancillis natis et tamen eandem hereditatem sumentibus. qui autem de utero ipsius matris intus in unitate nati neglegunt gratiam quam acceperunt, similes sunt Esau filio Isaac, qui reprobatus est deo adtestante et dicente: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, cum ambo ex uno concubitu concepti, ex uno utero nati sint.

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
