Latin
Book 1
Augustine, De Baptismo 1.15
Unproofread scanNot analysed yet
Quaerunt etiam utrum peccata dimittantur per baptismum in parte Donati, ut si dixerimus dimitti respondeant: ergo est illic spiritus sanctus, quia cum insufflante domino datus esset discipulis, tunc secutus est et ait: baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur. et si ita est', inquiunt, 'communio nostra est ecclesia Christi; non enim praeter ecclesiam dimissionem peccatorum spiritus sanctus operatur. et si nostra communio est ecclesia Christi, non est ecclesia Christi uestra communio. una est enim, quaecumque illa sit de qua dictum est: una est columba mea, una est matri suae, nec possunt ecclesiae tot esse quot schismata). si autem dixerimus non ibi dimitti peccata, 'ergo\\ inquiunt, non est illic uerus baptismus, et propterea quos a nobis suscipitis uos baptizare debetis. quod quia non facitis, in ecclesia Christi uos non esse fatemini.'