# De Baptismo 1.17

Augustine, De Baptismo, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-baptismo/1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-baptismo/1.17

Hanc illi quaestionem soluere sibi uidentur, cum dicunt: (non est ergo in schismate remissio peccatorum et ideo nec regeneratio noui hominis et propterea nec baptismum Christi.' nos autem quia fatemur ibi esse baptismum Christi, hanc eis quaestionem soluendam proponimus, magus ille Simon utrum uero Christi baptismate tinctus sit. respondebunt 'ita', quia sanctae scripturae auctoritate coguntur. quaero ergo utrum fateantur ei dimissa peccata. profecto fatebuntur. item quaero cur ei dixerit Petrus non eum habere partem in sorte sanctorum. 'quia,' inquiunt, *postea peccauit pecunia uolens emere donum dei, cuius uenditores esse apostolos credidit.'

---

Augustine, De Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa033a/stoa0040.stoa033a.opp-lat1.xml.
